Glossario
Quaderno 2 (MMB24) pag. 543
Domoculta
An[no] 774: “Tam domocultas quam et massaricias”. (Ib[idem], 530). “Distinguuntur massaritia a domocultile, quod annotatur etiam in additionibus ad Ducangium, ibidemque explicatur massaritia fuisse prædia, quæ sub annua præstatione excolenda concedebantur villicis, qui ex iis pro dominorum lubitu poterant amoveri; massariis nempe, ut modo etiam apud nos appellantur. A Ducangio autem domocultile declaratur prædium domo ad commanendum colonis apta instructum. At minus accurate: domocultile enim videtur potius prædium, quod a domino fundi propriis expensis, conductisque operibus rusticis excolebatur, et ita a massaritiis revera distinguitur”. (Ib[idem], 539).